monumenta.ch > Cassiodorus > 19 > CONSTANTINUS ET GALERIUS XXXIV. > MAXIMINUS XXII. > 149 > 70a > 14 > 37 > 36 > 136 > 27 > 29 > 10 > 25 > 8 > 15 > 20 > 30 > Matthaeus, 28 > 30
Cassiodorus, Institutiones, 1, XXIX. De positione monasterii Vivariensis sive Castelliensis. <<<     >>> XXXI. De monachis curam infirmorum habentibus.

Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT XXX. De antiquariis et commemoratione orthographiae.

1 Ego tamen fateor votum meum, quod inter vos quaecunque possunt corporeo labore compleri, antiquariorum [In fragmento damnationis Theodori episcopi Caesaraeae Cappadociae facta a Vigilio papa: Qui domui tuae sedens antiquarios pretio charo indultos, ea quae iurata te voce non esse facturum usque constitutum tempus frequentius firmaveras, conscripsisti. Ubi puto legi debere, antiquarios pretio charo conducens. Petrus Damiani in epistola apud Baronium tom. XI, pag. 294: Licet ego dictare forte quid valeam, deest antiquarius qui transcribat.] mihi studia (si tamen veraciter scribant) non immerito forsitan plus placere; quod et mentem suam relegendo Scripturas divinas salubriter instruant, et Domini praecepta scribendo, longe lateque disseminent.
2 Felix intentio, laudanda sedulitas, manu hominibus praedicare, digitis linguas aperire, salutem mortalibus tacitam dare, et contra diaboli subreptiones illicitas calamo atramentoque pugnare. Tot enim vulnera Satanas accipit quot antiquarius [Hic fere D. Hieronymus in Epitaphio Nepotiani in fine: Hoc ipsum quod dicto, quod scribitur, quod relego, quod emendo de vita mea tollitur, quod puncta notarii, tot meorum sunt damna temporum.] Domini verba describit. Uno itaque loco situs, operis sui disseminatione per diversas provincias vadit.
3 In locis sanctis legitur labor ipsius: audiunt populi, unde se a prava voluntate convertant, et Domino pura mente deserviant. Operatur absens de opere suo. Nequeo dicere vicissitudinem illum de tot bonis [ed., doctorum bonis] non posse percipere, si tamen non cupiditatis ambitu, sed recto studio talia noscatur efficere.
4 Verba coelestia multiplicat homo, et quadam significatione comprobabili (si fas est dicere) tribus digitis scribitur, quod virtus sanctae Trinitatis effatur. O spectaculum bene considerantibus gloriosum! Arundine currente verba coelestia describuntur, ut unde diabolus caput Domini in passione fecit percuti, inde eius calliditas possit exstingui. Accedit etiam laudibus eorum, quod factum Domini aliquo modo videntur imitari, qui legem suam (licet figuraliter sit dictum) omnipotentis digiti operatione conscripsit.
5 Multa quidem sunt quae de tam insigni arte referantur; sed sufficit eos dici librarios qui libere [ed., librae Domini] Domino iustitiaeque deserviunt.
6 Sed ne tanto bono mutatis litteris, scriptores verba vitiosa permisceant, aut ineruditus emendator nesciat errata corrigere, orthographos antiquos legant, id est, Vellium Longum, Curtium Valerianum, Papyrianum, Adamantium Martyrium de V et B, eiusdem de primis, mediis atque ultimis syllabis, eiusdem de B littera trifariam in nomine posita, et Eutychen de aspiratione, sed et Focam de differentia generis. Quos ego, quantum potui, studiosa curiositate collegi. Et ne quempiam memoratorum codicum obscuritas derelicta turbaret: quoniam antiquarum declinationum permixtione pro maxima parte confusi [ed., propriae partes confusae] sunt, magno studio laboris incubui, ut in libro sequestrato atque composito qui inscribitur de Orthographia, ad vos defloratae regulae pervenirent, et dubietate sublata liberior animus viam emendationis incederet.
7 Diomedem quoque et Theoctistum aliqua de tali arte conscripsisse comperimus; qui si inventi fuerint, vos quoque eorum deflorata colligite. Forte et alios invenire possitis, per quos notitia vestra potius instruatur. Isti tamen qui memorati sunt, si assiduo studio relegantur, omnem vobis caliginem ignorationis abscindunt; ut quod hactenus ignoratum est, habeatur ex maxima parte notissimum.
8 His etiam addidimus in codicibus cooperiendis doctos artifices; ut litterarum sacrarum pulchritudinem facies desuper decora vestiret: exemplum illud dominicae figurationis ex aliqua parte forsitan imitantes, qui eos quos ad coenam aestimavit invitandos, in gloria coelestis convivii stolis nuptialibus operuit. Quibus multiplices species facturarum in uno codice depictas (ni fallor) decenter expressimus; ut qualem maluerit studiosus tegumenti formam ipse sibi possit eligere.
9 Paravimus etiam nocturnis vigiliis mechanicas lucernas, conservatrices illuminantium flammarum, ipsas sibi nutrientes incendium, quae humano ministerio cessante, prolixe custodiant uberrimi luminis abundantissimam claritatem: ubi olei pinguedo non deficit, quamvis flammis ardentibus iugiter torreatur.
10 Sed nec horarum modulos passi sumus vos ullatenus ignorare, qui ad magnas utilitates humani generis noscuntur inventi. Quapropter horologium vobis unum, quod solis claritas indicet, praeparasse cognoscor; alterum vero aquatile, quod die noctuque horarum iugiter indicat quantitatem: quia frequenter nonnullis diebus solis claritas abesse cognoscitur, miroque modo in terris aqua peragit, quod solis flammeus vigor desuper modulatus excurrit.
11 Ita, quae natura divisa sunt, ars humana fecit ire concorditer: in quibus fides rerum tanta veritate consistit, ut quod ab utrisque geritur, per internuntios aestimes esse constitutum. Haec ergo procurata sunt, ut milites Christi certissimis signis admoniti, ad opus divinum exercendum, quasi tubis clangentibus evocentur.
Cassiodorus HOME

bmv294.99 csg199.101 hab79.59

Cassiodorus, Institutiones, 1, XXIX. De positione monasterii Vivariensis sive Castelliensis. <<<     >>> XXXI. De monachis curam infirmorum habentibus.
monumenta.ch > Cassiodorus > 19 > CONSTANTINUS ET GALERIUS XXXIV. > MAXIMINUS XXII. > 149 > 70a > 14 > 37 > 36 > 136 > 27 > 29 > 10 > 25 > 8 > 15 > 20 > 30 > Matthaeus, 28 > 30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik